MEDIUS Locus

MEDIUS Locus
MEDIUS Locus
verba facientium olim erat; Septimius Roman. de Bello Troiano l. 1. Tunc Priamus inter Regulos medios astans, factô silentiô, optionem Helenae offert, si ei videretur, domum ad suos regrediendi. Et l. 3. Igitur Achilles, postquam nihil reliquum erat, Reges omnes ad considendum hortatur, ipse medius, atque inter coeteros excelsior. Amm. Marcellin l. 23. Coronâque celsarum circumdatus potestatum, talia ore serenô disseruit etc. Similiter B. Lucas Actuum Apostolic. c. 1. v. 15. Καὶ εν ταῖς ἡμέραις ταύταις ἀναςτὰς Πέτρος. εν μέσῳ τῶ μαθητῶν, εἶπε, Et in diebus illis, surgens Petrus in medio discipulorum dixit. Hinc Claudian. Bello Gildon.
Dictis ante tamen princeps confirmat ituros
Aggere conspicuus: stat circumfusa iuventus
Nixa hastis, pronasque ferox accommodat aures.
Vide quoque Statium Theb. l. 4. v. 683. et Apollonium Rhodium Argonautic. l. 1. Sic Iudicum erat, in medio thronum constituere. Papinius Theb. l. 8. v. 21.
Forte sedens media regni infelicis in arce
Dux Erebi populos poscebat crimina vitae,
Nil hominum miserens, iratusque omnibus umbris.
Stant Furiae circum, variaeque ex ordine mortes.
Saevaque multisonas exercet paena catenas.
Similiter et perorantium, cum tempus locusque paterentur, sedes in medio componebatur. Severus Sulpitius Dialog. 3. c. 1. Tum Gallum media in sede componimus, qui cum diu nobili suâ verecundiâ silentium tenuisset, tandem ita exorsus est. Imperatorum porro in turmis. Arrianus l. 2. c. 23. Darius medium aciei tenebat, Persarum Regum in exercitus ordinatione veteri more observatô. Lucanus l. 1. v. 244.
Ut notae fulsêre aquilae, Romanaque signa
Et celsus medio conspectus in agmine Caesar etc.
Imo Medius locus antiquis ubique honestissimus habitus sive sederent, ut ex Suetonio quoque discimus in Claud. c. 23. sive ambularent. Sic Sigifmeres regius iuvenis, narrante Sidoniô Apollin. l. 4. Ep. 20. pedes et ipse medius incessit. Et Hadrianus Imperat. servo inter duos ambulanti Senatores colaphum iussit inpingi, apud Sparian. in Adriano. c. 21. quod iste locus servo non conveniret. Ovidius Fastor. l. 5.
Et medius iuvenum non indignantibus ipsis
Ibat etc.
Plura apud Iac. Ouzelium ad Minucium Fel. p. 22. ubi et in Christiana Ecclesia idem observatum, docet ex Concilio Nicen. c. pervenit. 93. distinet. Et Diaconus in medio Presbyterorum sedere non potest: et in Iudaica, ex Lucae c. 2. v. 46. Adde Des. Heraldium ad eundem; praeterea Iust. Lipsium Elect. l. 2. c. 2. Nec omittendum, quod apud Gentiles, simulacrum quoque Dei, cui conditum erat templum, quodque Numen templi proprium
existimabatur, in medio solebat poni. Ita enim Servius ad Virg. Georgic. l. 3. v. 16.
In medio mihi Caesar erit templumque tenebit.
Semper, inquit, ei consecratus Numini locus est, cuius simulacrum in medio collocatur. Alia enim ad ornatum tantum pertinent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • LOCUS — unde dictus sit, exponit hisce Iul. Caes. Scalig. poët. l. 3. c. 89. Locum παρὰ τὸν λόγον dicimus: quia proportio est inter locum et locatum. Λόγος insidiae dicuntur, quia veteres Graeci locum priscâ et abolitâ voce sic appellabant: etiam inter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • mijloc — MÍJLOC, (I 2) mijlocuri, (II) mijloace, s.n. I. 1. Punct care se găseşte la egală depărtare de două extreme; centru; loc aflat în interiorul unui spaţiu, la oarecare distanţă de margine. ♢ loc. adj. De mijloc = situat între limita superioară şi… …   Dicționar Român

  • Supporting Banpresto original characters — This is a list of original characters created by Banpresto that serve in supporting roles to major protagonists or antagonists in the Super Robot Wars games. EarthlingsAdler KochAdler Koch is a fictional character in the Super Robot Wars series.… …   Wikipedia

  • Hugo Medio — is a fictional character in the Super Robot Wars series. He has appeared as a playable character in Super Robot Wars MX and Super Robot Wars Original Generation Gaiden. In MX, he is joined by his partner, Aqua Centrum.Personal DataName: Hugo… …   Wikipedia

  • CAVEA — apud Statium, Theb. l. 6. v. 654. Ni se Arduus Hippomedon Caveâ stimulante tulisset In medio Populus est, qui in Cavea, Amphithcatri remotire et altiore parte spectabat. Unde apud Senecam, de Tranquillit. c. 11. summa Cavea, eum ait. Mimica verba …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THEATRUM — I. THEATRUM Cornelii Balbi, apud circum Flaminium. Ovid. de arte, l. 3. v. 394. Visite conspicuis terna theatra locis. II. THEATRUM Marcelli Romae, P. Vict. ubi palatium Savellae familiae, ubi erat templum Pietatis, et potricus Octaviae. III.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gorduno — Country Switzerland Canton Ticino …   Wikipedia

  • Aqua Centrum — is a fictional character in the Super Robot Wars series. She has appeared as a playable character in Super Robot Wars MX only, and is joined by her partner, Hugo Medio.Personal DataName: Aqua Centrum AKA: Aqua Voice Actor: Yuri Shiratori Status:… …   Wikipedia

  • Designers of the Banpresto Originals — This is a list with information on the designers involved in creating the Banpresto Original Mecha and Characters. Character Designers :* Majority of the characters:* GC, XO characters:* R characters:* D characters:* Compact 3, J and W characters …   Wikipedia

  • Pelagianismo — Saltar a navegación, búsqueda El pelagianismo es una de las doctrinas considerada como herejía cristiana, con más peso en la Edad Antigua. Contenido 1 Contexto 2 Vida y escritos de Pelagio 3 Pelagio y Celestio …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”